TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Aperuit sanctus Lucas specialibus additis, quod quasi generalibus sanctus Matthaeus subobscurum reliquerat; ille enim ait: Et iustificata est sapientia a filiis suis (Matth. XI, 19). Primum quae sit illa sapientia, hic videmus expressum; ait enim: Iustificaverunt Deum. Deus ergo sapientia est: quia sapientia Dei Filius est: sapientia per naturam, non per profectum. Alia est sapientia Dei Patris virtus, alia sapientia virtus animae: illa nata est, haec creata. Alia sapientia auctor operum, alia opus; opus enim mentis sapere prudenter, sentire vivaciter. Haec dona naturae sunt: operator autem non creatura est, sed creator, hoc est, non naturae munus, sed munerator naturae.