TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non quia Lex defecit, sed quia incipit Evangelii praedicatio; videntur enim minora compleri, cum potiora succedunt. Et ideo vim faciamus regno coelorum; omnis enim qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei violentia religiosa, segnitia criminosa. Lex multa secundum naturam statuit; ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos vocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates; et ideo vim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat. (Vers. 18.) Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur.