TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Docet nos Scriptura divina non solum mores in iis qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari; ut veluti transmissa immaculatae puritatis haereditas in iis quos volumus laudare, praecellat. Quae enim alia intentio hoc loco sancti Evangelistae, nisi ut sanctus Ioannes Baptista nobilitetur parentibus, miraculis, moribus, munere, passione? Sic etiam sancti Samuel mater Anna laudatur: sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. Sacerdos itaque Zacharias, nec solum sacerdos, sed etiam de vice Abia, id est nobilis inter superiores familias.