TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus virtutibus et potestatibus legerimus, quia Deum nemo vidit umquam (Ioan. I, 18)? Et addidit, quod ultra coelestes est potestates: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ibid.). Aut adquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit umquam, Filium visum esse in veteri Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex Virgine, videbatur: aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio (Aug. loco citato), ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba. Et ideo Deum nemo vidit umquam; quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim ad utrumque referendum est. Denique cum additur: Unigenitus Filius ipse enarravit, mentium magis quam oculorum visio declaratur; species enim videtur, virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur.