TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Apparuit autem a dextris altaris incensi; quia divinae insigne misericordiae deferebat: Dominus enim a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8). Et alibi: Dominus protectio tua super manum dexterae tuae (Psal. CXX, 5). Atque utinam nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus assistat angelus, immo praebeat se videndum. Non enim dubites assistere angelum, quando Christus assistit, quando Christus immolatur. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Nec verearis ne turbetur cor tuum angeli visione (perturbamur enim, et a nostro alienamur affectu, quando praestringimur alicuius superioris potestatis occursu), idem enim angelus qui occurrerit nobis, confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zachariae firmavit animum, dicens: (Vers. 13, 14.) Ne timeas Zacharia, quoniam ecce oratio tua exaudita est: et uxor tua Elizabeth pariet filium, et vocabis nomen eius Ioannem: et erit gaudium tibi: et multi in nativitate eius gaudebunt. .