TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non unius mysterium, nec unius silentium est. Tacet sacerdos, tacet propheta. Nisi fallor, in uno vox totius plebis obmutuit: quia in uno totus ad Dominum per Moysen populus loquebatur. Cessatio sacrorum, et silentium prophetarum, taciturnitas prophetae, et taciturnitas sacerdotis est. Auferam, inquit, validam virtutem, prophetam, et consiliarium (Isai. III, 1 et 2). Et vere abstulit prophetas, a quibus abstulit verbum quod loqui in prophetis solebat. Et vere his abstulit virtutem, a quibus Dei virtus recessit. Abstulit his consiliarium, quem magni consilii Angelum declaravit. Abstulit vocem; quia vox verbi, non vocis est verbum. Nam nisi Verbum illud operetur in nobis, nullus est sonus vocis. Vox Ioannes est; vox enim clamantis est in deserto (Luc. III, 4): Christus est Verbum, hoc Verbum operatur; et ideo ubi desivit operari, muta repente carens spiritu veluti quaedam animae lingua conticuit. Transivit enim ad nos Dei Verbum, et in nobis non tacet. Denique iam non potest Iudaeus dicere, quod potest dicere Christianus: quia Experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3).