TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione, aut plus in actione, quam in intentione; ut in Evangelio cernimus inter sanctam Mariam, et Martham fuisse distantiam. Alia enim Verbum audiebat: alia festinabat circa ministerium, quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod dereliquit me soror mea solam ministrare. Dic ergo illi, ut me adiuvet. Et dixit illi Dominus: Martha, Martha . . . Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 40-42). Ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat: utrique tamen utriusque virtutis studium suppetebat. Siquidem et Martha, nisi audisset Verbum, ministerium non subiisset, cuius actio intentionis indicium est: et Maria tantum gratiae de utriusque retulit perfectione virtutis; ut ungeret pedes Iesu, et tergeret capillis, et totam domum suae fidei odore compleret (Ioan. XII, 3). Est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio; ut si medicinae animum aliquis intendat, et cum omnia medendi praecepta cognoverit, non exsequatur officia: atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit. Est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio; ut si quis baptismi salutaris sacramenta percipiat, et cognoscendis variarum virtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam fructum actionis amittat. Ideo ergo utriusque virtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de quibus dicit: Qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi; ut per id quod viderunt, divinae cognitionis intelligatur intentio: per id quod ministri fuerunt, eorum actio declaretur. (Vers. 3). Visum est, inquit, et mihi. .