TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 39.) Unde et illud solvi videtur, quia alii duos conviciantes inducunt latrones, iste unum conviciantem, et unum rogantem. Fortasse et iste prius conviciatus est, sed repente conversus est. Nec mirum si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potuit etiam de uno pluraliter dicere, sicut illud est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2); solus enim Herodes rex, et princeps Pilatus in apostolorum Actibus conspirasse adversus Christum Petri voce produntur (Act. IV, 27). Sic et ad Hebraeos habes, in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt, et leonum molas obstruxerunt (Hebr. XI, 37); cum solus Elias melotidem habuisse, Esaias sectus esse (IV Reg. I, 8), Daniel a leonibus intactus mansisse doceatur (Dan. VI, 22).