TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Primum igitur illud spectandum est, quod scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matth. XXVIII, 1), resurrexisse Dominum. Sic enim habes: quia Vespere sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Non enim die sabbati (nam siluerunt sabbato secundum mandatum ) (Luc. XXIII, 56); sed post sabbati diem, nocte utique resurrexit. Denique quae mane venerunt, licet valde tempore, tamen iam Dominum resurrexisse cognoverunt.