Sicut in principio mulier auctor culpae fuit, vir exsecutor erroris: ita nunc quae mortem viro prior gustaverat, resurrectionem prior vidit, culpae ordine, et remedio prior. Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret: quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam, veterisque lapsus compensat aerumnam resurrectionis indicio. Per os mulieris mors ante processerat, per os mulieris vita reparatur.