Quid est igitur: Noli me tangere (Ioan. XX, 17)? Noli manum adhibere maioribus: sed vade ad fratres meos, hoc est, ad perfectiores. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus et frater, et soror, et mater est (Matth. XII, 50). Quia resurrectio non facile nisi a perfectioribus capi potest, fundatioribus huius fidei praerogativa servatur: Mulieribus autem docere in Ecclesia non permitto, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35). Ad eos ergo mittitur, qui domestici sunt: et accepit praescripta mandata (I Tim. II, 12).