Ergo sedebit in templo, et in templo interiore Iudaeorum, qui Christum negabunt: in templo non inviolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae involvat ruina, aut iracundiae vis subruat, aut cupiditatum ignis exurat. Et bene tunc veniet dies Domini, et breviabuntur dies propter electos (Matth. XXIV, 22): quoniam sicut primus adventus Domini propter redimenda peccata, ita et secundus propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur.