TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non est igitur dubium credidisse Petrum, et credidisse quia dilexit, dilexisse quia credidit. Unde et contristatur quia et tertio interrogatur: Amas me (Ibid., 17)? Is enim interrogatur, de quo dubitatur. sed Dominus non dubitat, qui interrogat, non ut disceret, sed ut doceret quem elevandus in coelum, amoris sui nobis velut vicarium relinquebat. Sic enim habes: Simon Ioannis, diligis me? Utique tu scis, Domine, quia amo te. Dicit ei Iesus: Pasce agnos meos (Ibid., 16). Bene conscius sui non ad tempus assumptum, sed iamdudum Deo cognitum Petrus testificatur affectum. Quis est enim alius, qui de se hoc facile profiteri possit? Et ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur; maior enim omnibus charitas.