TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et ideo quasi perfecto in omnibus, quem caro iam revocare non posset a gloria passionis, corona decernitur: Cum esses, inquit, iunior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet quo tu non vis (Ibid., 18). Bona senectus, non vitae longaevitate imbecilla ad usum, sed maturitate virtutis ad martyrium praeparata: quae lasciviam corporalium reprimat voluptatum, nec indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non appetat; caro enim concupiscit adversum spiritum, et transversarios tramites gradiendi qua velit diversarum sibi invenit voluptatum (Galat. V, 17). Bona vero mentis senectus, quae non id quod suave corpori, sed quod menti utile putat, elegit: non voluptario corporis rapitur appetitu, sed repugnandi moderamine quasi invita revocatur.