Est alius Antichristus auctor huius, diabolus scilicet, qui meam Hierusalem, meam animam, certe animam Dei, animam pacificam obsidere nitatur suae legionis exercitu. Non est enim colluctatio nobis adversus carnem et sanguinem: sed adversus principatus et potestates, adversus mundi huius rectores, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Tunc est discessio cum anima a se ipsa desciscit: et rursus cum Dominum cogitat, tremit atque turbatur. Tunc cum interiora Antichristus tenet: donec de medio fiat, iniustitia exsultat, iniquitas regnat. Tunc fides rara, ut ipse quasi addubitans Dominus dixerit: Tunc veniens filius hominis, numquid inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8), vel in nostra utique terra, vel in orbe terrarum? Sic et alibi: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII, 2): Non quia dubitet Deus, sed quia ita rara erit in hominibus fides, ut secundum opinionem hominum videretur esse dubitandum.