Est etiam tertius Antichristus, aut Arius, aut Sabellius; immo omnes sunt Antichristi qui prava nos interpretatione seducunt. Et ideo qui legit intelligat (Matth. XXIV, 15): qui intelligit, non seducatur, ut credat falsa pro veris, more utique Iudaeorum, qui verum Christum negaverunt; unde consequens erit ut credant verum esse qui falsus est: sic et Ariani, quod negant Christo, Antichristo non negabunt. (Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus! .