Et prophetiae vera series, et integra causa mysterii, quod et captivi Iudaei secundo in Babyloniam, Assyriamque ducentur, captivi in toto erunt orbe, quia negaverunt Christum: et Hierusalem quae videtur, ab hostili exercitu calcabitur, cadentibus Iudaeis in ore gladii: et Iudaea omnis a nationibus credituris subiicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo bis acutus: et fient signa diversa in sole et luna et stellis. .