TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Nos vult erudire, ut quia in Ioseph didiceramus carcerem non timere, mortem vincere disceremus in Christo: et quod est amplius, quemadmodum futurae mortis moestitiam vinceremus. Quomodo enim te imitaremur, Domine Iesu, nisi sequeremur ut hominem, nisi mortuum crederemus, nisi vulnera vidissemus? Quemadmodum discipuli crederent fuisse moriturum, nisi morituri tristitiam comperissent? Sed adhuc dormiunt, et nesciunt dolere, pro quibus Christus dolebat; ita enim legimus: Quia peccata nostra portat, et pro nobis dolet (Ibid. 4). Doles ergo, Domine, non tua, sed mea vulnera: non tuam mortem, sed nostram infirmitatem: et nos aestimavimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres; infirmatus enim es, sed propter peccata nostra (Ibid. 5): non quia illa tibi infirmitas erat ex Patre assumpta, sed pro me suscepta; quia mihi proderat ut eruditio pacis nostrae esset in te, et livore tuo vulnera nostra sanares.