Venerunt ergo et comprehenderunt eum, gravius perituri studii sui fructu: nec intellexerunt infelices mysterium, nec venerati sunt tam clementem pietatis affectum, quod etiam hostes suos non passus est vulnerari. Illi iusto mortem inferebant: persecutorum vulnera iste sanabat. (Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe. .