Consideremus etiam quo in statu neget. Frigus, inquit, erat (Ibid. 18). Si tempus consideremus, frigus esse non poterat: sed frigus erat ubi Iesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem videret, ubi negabatur ignis consumens. Frigus ergo erat mentis, non corporis. Denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat affectu (Marc. XIV, 54). Mala flamma Iudaica: urit, non calefacit. Malus focus, qui quamdam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, iuxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt. Illi oculi non carnis et sanguinis, sed oculi mentis, quibus Christum videbat.