TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Simul mystice non dedignatur eorum convivium, quibus daturus est sacramentum. Hic ergo manducat, ille ieiunat: utriusque populi typus in illo ieiunat, in hoc pascitur. Sed ieiunavit et Christus, ne praeceptum declinares: manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres, agnosceres potestatem. Magnus ergo et Ioannes, sed huius magnitudo habet principium, habet finem: Dominus autem Iesus idem est finis atque principium, idem primus et novissimus (I Tim. VI, 16). Nihil ante primum, nihil ultra novissimum.