TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Vide humilitatem, vide devotionem. Ancillam se dicit Domini, quae mater eligitur: nec repentino exaltata promisso est. Simul ancillam dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quae faceret quod iuberetur. Mitem enim humilemque paritura, humilitatem debuit etiam ipsa praeferre. Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Habes obsequium, vides votum. Ecce enim ancilla Domini, apparatus officii est: contingat mihi secundum verbum tuum, conceptus est voti.