TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Et bene quaesivit quomodo fieret; legerat enim quia virgo generaret, sed non legerat quemadmodum generaret. Legerat, ut dixi: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14): quomodo autem acciperet, in Evangelio primum angelus est locutus. (Vers. 39, 40.) Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae, et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elizabeth. .