TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse; et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae credidisti. Sed et vos beati, qui audistis, et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et concipit et generat Dei Verbum, et opera eius agnoscit. Sit in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum: sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo. Si secundum carnem una mater est Christi; secundum fidem tamen omnium fructus est Christus. Omnis enim anima accipit Dei Verbum, si tamen immaculata et immunis a vitiis, intemerato castimoniam pudore custodiat.