TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Sed nemo intra usum corporis formam omnem divinitatis includat. Alia natura carnis est, alia divinitatis gloria. Propter te infirmitas, in se potentia: propter te inopia, in se opulentia. Noli hoc aestimare quod cernis, sed quod redimeris, agnosce. Quia in pannis est, vides: quia in coelis est, non vides: infantis audis vagitus, non audis bovis Dominum agnoscentis mugitus: Agnovit enim bos possessorem suum, et asina praesepe Domini sui (Esai. I, 3); immo praesepium dixerim, sicut scripsit qui transtulit; nihil enim apud me distat in verbo, quod non distat in sensu. Nam si orator illorum (Demost. Orat. pro Ctesiph.) qui phaleras sermonum sequuntur, neget in hoc positas esse fortunas Graeciae, hoc an illo verbo usus sit; sed rem spectandam putat: si ipsi philosophi eorum qui totos dies in disputatione consumunt, minus Latinis et receptis usi sermonibus sunt; ut propriis uterentur: quanto magis nos negligere verba debemus, spectare mysteria, quibus vincit sermonis vilitas, quod operum miracula divinorum nullis venustata sermonibus, veritatis suae lumine refulserunt? Denique asinam illam irrationabilem non fuco deliciarum, sed succo naturalis alimoniae praesepia sancta paverunt.