Videte Ecclesiae surgentis exordium: Christus nascitur, et pastores vigilare coeperunt, qui gentium greges, pecudum modo ante viventes in aulam Domini congregarent; ne quos spiritalium bestiarum per offusas noctium tenebras paterentur incursus. Et bene pastores vigilant, quos bonus pastor informat. Grex igitur populus, nox saeculum, pastores sunt sacerdotes. Aut fortasse etiam: ille sit pastor, cui dicitur: Esto vigilans, et confirma (Apoc. III, 2); quia non solum episcopos ad tuendum gregem Dominus ordinavit, sed etiam angelos destinavit. (Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos. .