TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Bene angelorum nominatur exercitus, qui ducem militiae sequebantur. Cui igitur laudem angeli, nisi Domino suo dicerent, iuxta quod scriptum est: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli eius (Psal. CXLVIII, 1 et 2)? Impleta igitur prophetia est. Laudatur de coelis Dominus, et videtur in terris. De quo sanctus Marcus ait, quia Cum bestiis erat, et angeli ministrabant ei (Marc. I, 13); ut in altero misericordiae insigne, in altero divinae indicium potestatis agnoscas. Tuum est quod bestias patitur, suum quod ab angelis praedicatur. Et aiunt: (Vers. 15, 16.) Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum quod factum est, sicut Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes. .