Sistitur autem in Hierusalem. Quid sit autem in Hierusalem sisti Domino, dicerem; nisi in Esaiae commentis ante dixissem. Circumcisus enim vitiis, Dominico dignus iudicabatur obtutu; quia Oculi Domini super iustos (Psal. XXXIII, 16). Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futuri; nam et circumcisio purgationem significat delictorum. Sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur, eo per octavum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio resurrectionis praefigurabatur aetate; hoc est enim illud: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. XIII, 2); verbis enim Legis promittebatur Virginis partus. Et vere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse qui Lege signetur, in eumdem modum ab Angelo repetita verba declarant: Quia quod nascetur, inquit, sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit: solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et coelesti maiestate depulerit.