TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Habens ventilabrum in manu. Ventilabri indicio discriminandorum Dominus declaratur ius habere meritorum; eo quod dum frumenta in area ventilantur, plena a vacuis, ab inanibus fructuosa veluti quodam aurae spirantis examine separantur. Per hanc igitur comparationem ostenditur quod Dominus iudicii die solidae merita fructusque virtutis ab inanis iactantiae, exiliumque factorum infructuosa levitate discernat; perfectioris meriti viros locaturus in mansione coelesti. Ipse enim perfectior fructus est, qui meruerit eius esse conformis, qui sicut granum tritici cecidit, ut plurimos fructus afferret in nobis, invisus paleis, inanibus meritis non amicus. Et ideo ante eum ignis ardebit, non natura sui noxius; utpote qui mala improbitatis exurat, splendorem probitatis accumulet. (Vers. 21, 22.) Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; et vox de coelo facta est: Filius meus es tu, in te complacui. .