TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Plus nescio quid in his intelligere, quam lego, opera Dei elaborata me cogunt. Subvenit Apostolus aestuanti, et quod ego non intelligebam quid esset: Os de ossibus meis, et caro de carne mea: et, Haec vocabitur mulier; quoniam de viro suo assumpta est (Ibid., 23) divino mihi spiritu revelavit dicens: Sacramentum hoc magnum est (Ephes. V, 32). Quod sacramentum? Quia duo erunt in carne una; et, Quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Ibid., 31): et, Quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius (Ibid., 30). Quis est iste vir propter quem mulier parentes relinquat? Relinquit parentes Ecclesia, quae de gentilibus populis congregata est, cui prophetice dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Propter quem virum, nisi forte illum de quo dicit Ioannes: Post me venit vir qui ante me factus est (Ioan. I, 27)? De cuius latere dormientis costam Deus sumpsit; ipse enim est qui dormivit, et quievit et resurrexit; quoniam Dominus suscepit eum. Quae est huius costa nisi virtus? Quia tunc quando miles latus eius aperuerit, continuo aqua et sanguis exivit, qui effusus est pro saeculi vita (Ioan. XIX, 34). Haec saeculi vita, costa Christi est: haec costa secundi est Adam. Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem: novissimus Adam Christus est, costa Christi vita Ecclesiae est. Nos ergo membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius. Et fortasse haec est costa de qua dixit: Sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46). Haec est costa quae de Christo exivit, nec corpus eius imminuit; non enim corporalis, sed spiritalis est costa; spiritus autem non dividitur ipse, sed dividit singulis prout vult. Haec est Eva mater omnium viventium. Si enim intelligas viventem cum mortuis quaeri, intelligis eos mortuos esse, qui sine Christo sunt, qui participes vitae non sunt; hoc est enim Christi non esse participes, quia Christus est vita. Mater ergo viventium Ecclesia est, quam aedificavit Deus in ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum Dei.