TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Vidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem. Sed quia videre non possumus, audiamus. Adest enim benevolus Deus, non derelinquet templum suum. Vult omnem exaedificari animam: vult eam ad salutem informare: vult lapides vivos a terra ad coelum transferre. Diligit templum suum: et nos diligamus eum. Si diligimus Deum, praecepta eius servemus. Si diligimus eum, noverimus eum. Qui enim dicit quia novit eum, et praecepta eius non servat, mendax est (I Ioan. II, 4). Quomodo enim potest Deum diligere, qui non diligit veritatem, cum Deus veritas sit? Audiamus ergo Patrem; invisibilis enim Pater: sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit umquam. Cum ergo Filius Deus, in eo utique quod Deus Filius, non videtur; sed demonstrare se voluit in corpore: et quia Pater corpus non gerebat, ideo probare voluit Pater nobis in Filio se esse praesentem, dicens: Filius meus es tu, in te complacui. Si vis discere Filium cum Patre semper esse praesentem, lege Filii vocem dicentis: Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 8). Si Patris testimonium quaeris, audisti a Ioanne. Crede igitur ei, cui se baptizandum credidit Christus, cui Pater Filium coelesti voce commisit, dicens: Hic est Filius meus Dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17).