TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Quod vero per Salomonem Matthaeus generationem derivandam putavit, Lucas vero per Nathan: alter regalem, alter sacerdotalem Christi familiam videtur ostendere. Quod non ita accipere debemus, quod alterum altero verius: sed alter alteri pari fide et veritate concordet. Fuit enim vere et secundum carnem regalis, et sacerdotalis familiae: rex ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus, licet oraculum non de carnalibus, sed de coelestibus exprimatur; quoniam et rex in Dei virtute laetatur, cui iudicium a Patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Bene igitur uterque tenuit fidem; ut Matthaeus per reges ductam originem comprobaret, et Lucas per sacerdotes a Deo transmissam in Christum seriem generis deducendo, sanctiorem ipsam originem declararet. Simul in hoc quoque vituli figura signatur, quod ubique sacerdotale mysterium putat esse servandum.