TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Primum enim si veris intendas, animum, haec mulier non tam famosa, quam iusta; non enim temporalis usum libidinis requisivit, sed successionis gratiam concupivit. Erat enim deforme liberos non habere: quod etiam legum civilium fuit auctoritate mulctatum. Promiserat eam filio suo Iudas, et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. Per moram promissi defunctus est sponsus. Nondum virginitatis, nondum viduitatis ante Christi adventum vernabat gratia. Dolens se sine filiis remansisse, dolum studio generationis commenta est, et Iudam consilio praevertit; ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam eius cognovit uxorem. Vides utique mulieris vitam probari, quod non alienum praeripuit thorum, non meretricio studio quasi meretrix adornata est; non enim vagam captavit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis, ex ea familia quam delegerat, converso dolo, fructum voluit successionis adipisci. Quis itaque castior, illa quae tamdiu exspectavit promissum, an ille qui amorem ferre non potuit oblatum? Illa quae sponsi familiam non refugit, an iste qui meretricem putavit? Illa quae horam sui corporis volentibus non permisit ad copulam, an iste qui quod studio coepit erroris, ad successionis gratiam castitate mulieris consummavit? Illa quae filios non habebat, et tempus conceptionis mora coniugii timebat excludi: illa quae gravitatem maturioris elegit, an iste qui aetatem adolescentioris adamavit? Denique ipse confessus est dicens: Iustificata est Thamar magis quam ego; propter quod non dedi eam Selon filio meo (Gen, XXXVIII, 26). Itaque illa experiri exactorem ipsum suae voluit castitatis. Denique numquam postea virum experta est, amictum viduitatis sumpsit a coitu: iste unius horae impatiens, qui annos a puella exegerat castitatis, luctum expulit, vestem mutavit, comam totondit, rogum deseruit, thorum amator ascendit.