TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali praecessit exortu; nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur vita populorum: una secundum Legem, altera secundum fidem: una secundum litteram, altera secundum gratiam? Prior gratia quam Lex: prior fides quam littera. Et ideo gratiae typus manum ante praemisit; quia gratiae actus ante praecessit, qui fuit in Iob, Melchisedech, Abraham, Isaac, et Iacob, qui per fidem sine Lege vivebant: Credidit enim Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam (Gen. XV, 6). Melchisedech quoque sancti gratiam praecedens sacrificii figura monstravit (Gen. XIV, 18); praevenientes enim Legem patriarchae sancti, praescriptorum vinculis absoluti, libera et consimili nobis Evangelii gratia refulserunt. .