TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Optemus ut haec integra sit maceria domus nostrae, domus spiritalis quae in nobis est, non enim ab homine exaedificari potest, sed a Deo vivo, qui ait: Et maceriam circumdedi (Esai. V, 2). Perdiderunt igitur salutem qui maceriam perdiderunt. Maneat ergo maceria, maneat haec sepis. Vis scire quam sit utilis sepis? Sepi aures tuas spinis et tribulis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Sepis enim ista te defendit a culpa.