TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Docuit itaque nos Ecclesia in Canticis canticorum, quod iste paries Domino nostro Iesu Christo obstare non potuit, nec ei qui secutus est Christum, dicens: Vox fratris mei: ecce hic venit saliens super montes, et transiliens super colles, similis frater meus caprae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel. Ecce hic retro post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, prospiciens per retia. Respondit frater meus, et dixit mihi: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea; quoniam ecce hyems transivit, pluvia abiit discessit sibi, flores visi sunt in terra, tempus secandi advenit, vox turturis audita est (Cant. II, 8-12). Flores, apostoli: tempus messis fructus est Christi: vox turturis, vox Ecclesiae. Iure igitur Dei Filius posteaquam terrenos homines nec gradientes ad superna, et corporalibus inspexit angustiis coarctatos (non enim erat (Psal. XIII, 3) qui faceret bonum, non erat usque ad unum) descendere in terras ipse dignatus est; ut parietem illum Legis, hoc est, molem quamdam et superstitionem intellectus corporalis auferret, quae quasi premeret et obumbraret corda populorum. Melior igitur maceria, quam paries. Denique non bonus paries dealbatus. Quod non otiose dictum est principi sacerdotum, eo quod medii parietis impedimenta servabat (Act. XXIII, 3), quem Dominus Iesus abstulit quasi duram militiam, quo clariorem observantiam religionis infunderet; ut iam non unum Iudaeorum genus quasi corporali quodam praescripto Legis inclusum, sed omnes gentes ad Dei cultum per Evangelium vocarentur.