TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

De Achab autem satis claret, cui uxor Iezabel (III Reg. XVI, 31): et de Iechonia de quo satis idoneus auctor est Hieremias, maximi reum esse delicti: cui etiam quod habuit nomen, eripuit. Et ideo qui Ioachim in Regnorum libris dicitur (IV Reg. XXIV, 1), Iechonias ab Hieremia est nominatus, dicente eo, Abiectus est Iechonias ut vas, non est usus in eo; propter quod proiectus est ipse, et semen eius. Terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum; quia non exsurget ex semine eius sedens in throno David, princeps adhuc in Iuda (Ierem. XXII, 28-30). Eo enim regnante, Iudaeam Babylonii vastaverunt, neque postea umquam de semine eius regnum quisquam in Iudaea potuit obtinere. Postea enim populus de captivitate dimissus, sub sacerdotibus et tetrarchis fuit. Unde etiam usque ad Christi generationem mansere tetrarchae, ne ipsi quidem, quantum historia docet, regalis dignitatem generis reservantes.