TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Vides quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritalis nequitiae incursione defendat, adversus irritamenta gulae septum atque munitum? Non enim quasi Deus utitur potestate (quid enim mihi proderat), sed quasi homo commune sibi arcessit auxilium; ut divinae pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi coelestis acquirat. Huic intentus Moyses panem non desideravit: huic intentus Elias famem prolixioris non sensit ieiunii. Non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare terrenum, cum substantiam panis coelestis accipiat; humanis enim divina praestare non dubium est, et corporalibus spiritalia. Et ideo qui vitam veram desiderat, illum panem expetat, qui per insensibilem substantiam humana corda confirmat. Simul cum dicit: Non in pane solo vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc est, susceptionem nostram, non suam divinitatem. .