TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Simul infirmitatem suam diabolus malitiamque designat; quia nemini potest nocere diabolus, nisi ipse se miserit. Nam qui relictis coelestibus, eligit terrena, voluntarium quoddam praecipitium vitae labentis incurrit. Simul quoniam telum suum diabolus vidit obtusum, qui omnes homines propriae subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. Sed Dominus rursus nec ea quidem quae de se fuerant prophetata ad arbitrium diaboli putavit esse facienda: sed divinitatis propriae auctoritate servata, versutiae eius occurrit; ut quia Scripturarum exemplum praetenderat, Scripturarum vinceretur exemplis. Potestas enim Deo vincere, qui mihi vincit.