TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Non mediocriter invidia proditur, quae civicae charitatis oblita, in acerba odia causas amoris inflectit. Simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae coelestis exspectes, si alienae fructibus virtutis invideas; aspernator enim Dominus invidorum est, et ab iis qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae potestatis avertit. Dominicae quippe carnis actus divinitatis exemplum est: et invisibilia nobis eius per ea quae sunt visibilia demonstrantur.