Non quia Eliae dies fuerunt, sed in quibus Elias operatus est: aut quia dies faciebat illis, qui in eius operibus lucem videbant gratiae spiritalis, et convertebantur ad Dominum. Et ideo aperiebatur coelum videntibus aeterna et divina mysteria: claudebatur quando fames erat; quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. Sed de hoc plenius scripsimus, cum de Viduis scriberemus (Lib. de Viduis). (Vers. 27.) Et multi leprosi erant in Iudaea temporibus Elisaei prophetae: et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. .