Sed quamvis simplex expositio moralem informet affectum; gratia tamen non est occulta mysterii. Etenim cum posteriora a superioribus deriventur, tum etiam superiora posterioribus astruuntur (Lib. de Viduis). Diximus enim in libro alio, in vidua illa ad quam Elias directus est, typum Ecclesiae praemissum. Populus Ecclesiam congruit, ut sequatur. Populus ille ex alienigenis congregatus, populus ille ante leprosus, populus ille ante maculosus prius quam mystico baptizaretur in flumine, idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus, iam non lepra, sed immaculata virgo coepit esse sine ruga. Merito ergo magnus Naaman in conspectu Domini sui, et admirabilis facie describitur; quoniam in eius typo salus futura gentibus declaratur, qui solutae consilio puellae, quae fractis viribus civium, in hostilem captiva venerat potestatem, a propheta salutem sperare commonitus (IV Reg. V, 2), non terreni regis imperio, sed divinae misericordiae liberalitate sanatur.