TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

(Vers. 31.) Sabbato medicinae Dominicae opera coepta significat; ut inde nova creatura coeperit, ubi vetus ante desivit: nec sub Lege esse Dei Filium, sed supra Legem in ipso principio designaret: nec solvi Legem, sed impleri. Neque enim per Legem, sed Verbo factus est mundus, sicut legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Non solvitur ergo Lex, sed impletur; ut fiat renovatio hominis iam labentis. Unde et Apostolus ait: Exspoliantes vos veterem hominem . . . . . induite novum qui secundum Christum creatus est (Ephes. IV, 22 et 24; Coloss. III, 9 et 10). Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem; qui opera operibus intexeret, et prosequeretur opus quod ipse iam coeperat: ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem. Itaque ibi prius manum admovet, ubi ante desierat. .