TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Venit Dominus ad lavacrum; omnia enim pro te factus est. Iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege esset, cum ipse sub Lege non esset, circumcisus est; ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaceret: his qui sine Lege erant, convivii communitate sociatus est; ut lucraretur eos, qui sine Lege vivebant. Factus est infirmis infirmus per corporis passionem; ut infirmos lucrifaceret. Omnibus postremo omnia factus est, pauper pauperibus, dives divitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus, sitiens sitientibus, profluus abundantibus. In carcere cum paupere est, cum Maria flet, cum apostolis epulatur, cum Samaritana sitit: in deserto esurit; ut cibus primi hominis, quem praevaricatione gustaverat, ieiunio Domini solveretur. Nostro periculo Adam scientiae boni et mali famen solvit, nostro emolumento famem iste suscepit. (PL 15 1614A) Cap. IV (Cap. IV. - Vers. 1.) Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo. .