Hunc ergo Adam, hanc Evam Dominus liberaturus advenit: quorum alter ad imaginem Dei factus, altera virtutem sui accipiens viri, quamdiu fuit subdita fortiori, unam gerebant in uno spiritu Deo placitam voluntatem: et in paradiso Dei positi, vitae coelestis operabantur alimoniam. Postea vero quam caro suadere diversum, et legem coepit propriam non tenere, paradisi exsules facti, in hunc inferiorem demersumque locum peccati merito reciderunt. Nec quisquam putet incongruum esse, si Adam atque Eva in typo animae et corporis aestimentur; cum in typo Ecclesiae aestimentur et Christi. Nam cum duo esse in carne una Apostolus diceret, adiecit: Sacramentum, inquit, hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). In quo ergo superni Dei, in eo multo magis animi nostri potest esse mysterium.