TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Ergo quia sanctus Matthaeus illa praelibaverat, sanctus Lucas eam sibi navim, in qua Petrus piscaretur, elegit. Non turbatur ista quae Petrum habet, turbatur illa quae Iudam habet. Etsi multa illic discipulorum merita navigabant; tamen eam adhuc perfidia proditoris agitabat. In utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur perfidum, caveamus proditorem; ne per unum plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur haec navis in qua prudentia navigat, abest perfidia, fides spirat. Quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is, in quo Ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides: hic securitas, ubi perfecta dilectio.