TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Hunc calamum imitare tuae carnis temperamento. Et calamum tuum, hoc est, carnem tuam tinge non atramento, sed spiritu Dei vivi; ut quod scribis, aeternum sit. Tali calamo Paulus illam epistolam scripsit, de qua dicit: Epistola nostra vos estis . . . . . scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi (III Cor. III, 2 et 3). Tinge carnem tuam in Christi sanguine sicut scriptum est: Ut tingatur pes tuus in sanguine (Psal. LXVII, 24). Et tu ergo vestigium animi tui, et mentis incessum indubitata confessione crucis Dominicae tinge. Tingis carnem tuam in Christi sanguine, si vitia diluas, peccata detergas, mortem Christi in tua carne circumferas, sicut Apostolus ait: Mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes (II Cor. IV, 10). Noli ad terrena inflecti, ne tuam arundinem frangas. Et ideo de Christo, quia non erat ad terrena curvandus, prophetatum est: Arundinem quassatam non confringet (Esai. XLII, 3); quoniam carnem quam peccata quassaverant, resurrectionis virtute solidavit. Bona arundo caro Christi, quae serpentis diaboli caput, et mundanae cupiditatis illecebras patibulo crucis affixit. (Vers. 24, 25.) Sed quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? Quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? .