Servemus igitur vestem, quam nos sacro Dominus emergentes fonte vestivit. Cito scinditur vestis, si facta non congruant; cito tineis carnis atteritur, et veteris hominis errore maculatur. Ergo hic nova veteribus copulare: in Apostolo autem etiam novis vetera supervestire prohibemur, sed exuere vetus, novum sumere; ut exspoliati, non nudi inveniamur (II Cor. V, 2-4). Exspoliamur enim meliora sumpturi: nudamur autem cum indumentum nobis aliena fraude detrahitur, non nostra voluntate deponitur. (Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres. .