TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Pulchre autem operi huic talia praecepta conveniunt: sextum est enim opus, quo Levis nova quadam figuratur forma (Luc. V, 27). Sexto autem die factus est homo (Gen. I, 26): sexto igitur Christi opere reformatur iam non vetus, sed nova creatura, et quaedam forma peregrina. Et ideo tamquam nova creatura Christo convivium exhibet; eo quod et in ipso Christus delectaretur, et ipse partem delectationis mereretur habere cum Christo. Ad hunc igitur informandum praecepta dat Dominus; sequebatur enim iam laetus, alacer, et exsultans, dicens: Iam non publicanum gero, iam non porto Levin. Exui Levin, postquam Christum indui. Odi genus meum, fugio vitam meam priorem; solum te sequor, Domine Iesu, qui sanas vulnera mea. Quis enim me separat a charitate Dei, quae in te est? Tribulatio, an angustia, an fames? Ligatus sum fidei clavis quibusdam, et bonis compedibus charitatis innexus sum. Omne mandatum tuum sicut cauterium impressum tenebo. Et si urit cauterium mandati; tamen putrefacta carnis exurit, ne ad vivum serpat contagio: et si mordet medicamentum, tamen vitium ulceris tollit. Aufer igitur, Domine Iesu, potenti machaera tua meorum putredines peccatorum: dum me habes ligatum charitatis vinculis, seca quodcumque vitiosum est. Veni cito incidens occultas et latentes, variasque passiones: aperito vulnus, ne noxius serpat humor. Emunda omne quod fetidum est peregrino lavacro. Audite me, terreni homines, qui peccatis vestris cogitationes ebrias geritis. Et ego Levis talibus eram passionibus sauciatus. Inveni medicum qui in coelo habitat, et in terris spargit medicamenta. Hic solus potest sanare vulnera mea, qui sua nescit: hic auferre cordis dolorem, palloremque animae, qui novit occulta. (PL 15 1644B) Cap. VI (Cap. VI. - Vers. 1.) Factum est autem in sabbato secundo primo; cum transiret per seminata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant, confricantes eas manibus suis. .