TheoFonsAd fontes fidei

Expositio evangelii secundum Lucam

EXLU · Ambrosius Mediolanensis · 389 · LA · 1068 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Stabat igitur seges iam fecunda virtutum, pullulantibus spicis, quibus nostri fructus meriti comparantur; aeque enim aut imbre marcescunt, ant sole torrentur, aut pluviis humescunt, aut tempestatibus eliduntur, aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula reconduntur. Receperat ergo terra iam Dei verbum, et coelesti semine satus divites fetus ager almus effuderat. Esuriebant discipuli salutem hominum, et tamquam e folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. Sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, Christus autem novae gratiae munere designabat otium Legis, opus gratiae.